- THOMAS Aquinas
- THOMAS Aquinasseu de Aquino, Neapolitanus, ex Aquino in Aprutio, genere illustri, natus quippe e Comitum Aquinatum prosapia, Volaterr. Dominicanus, Coloniae Parisiisque literis incubuit, hîcque Doctor creatus Theologiam diu docuit. Dictus Doctor Angelicus. et Theologorum aquila, Obiit A. C. 1274. aetat. 50. A Iohanne XXIII. canonizatus, A. C. 1323. Opera eius, qua Theologica, qua Philosophica 18. Volumin. plurimis in locis edita sunt. Vide Morer. Dict. Hist. De eo Sixtus Senens. Theologorum fuit ac Philosophorum omnium, quos in hunc usque diem Scholiasticorum Academia protulit, sine ulla controversia Princeps: quippe qui primus omniumLatinorum Philosophorum, non minus incredibili, quam felici ausu omnem Aristotelis Philosophiam commentariis lucidissimis illustravit. Idem, Ita mentem D. Augustini introspexit et exhausit, ut iuxta Pythagorae μετεμψύχωσιν, communi omnium doctissimorum adagiô iactatum sit, Augustini animam migrâsse in Thomam. Volaterr. l. 2. Anthrop. Sumpturus ad extremum Eucharistiam, Dominum Iesum flendo rogavit, ut ea quae de ipsius mysteriis scripsisset, si minus recte fuissent, veniam tribueret. Hinc Thomistae, qui sententias eius sequuntur, Iacobini inprimis seu Dominicani, appellari consuevêre, Richelietus Diction. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.